monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 29, 17
Convertisti planctum meum in gaudium mihi: conscidisti saccum meum, et praecinxisti me laetitia. Planctus ad mortem attinet, gaudium ad resurrectionem; quod iam utrumque constat impletum. Saccus vero est textrina grossissima atque aspera, in humanos usos laboresque deputata, qui carni humanae congruenter aptatur. Conscissus est ergo saccus, id est corpus ipsius, cum pro nobis ipse mori dignatus est. Ante eius quippe exitium, mors nos tortuosis ligaminibus ambiebat, et velut aliquod frumentum insolubili carcere tenebat inclusos. Sed ut intelligas saccum pro tristitia mortis fuisse positum, contra hunc dicit de resurrectione: Praecinxisti me laetitia. Perpende verbum praecinxisti; cingulum significat quod ad iudicis pertinet dignitatem. Nam cincta potestas in ipso vocabulo noscitur constituta. Sic enim cinctum dicimus iudicem, quando eius fasces honoresque declaramus. Et vide quia non dixit cinxisti, sed praecinxisti, id est, supra omnes potestates et virtutes elevasti, propter illud Apostoli: Et dedit ei nomen quod est super omne nomen .